- OPTIMI Nobilium
- OPTIMI Nobiliumapud Aurelium Victorem Schotri: Et Patres quidem, praeter commune Romani malum Orbis, stimulabat proprti ordinis contumelia, quia primus ipse metus socordiae suae, neImperium ad Optimos Nobilium transferretur, Senatum vetuit etiam adire exercitum: iidem cum Optimatibus, apud Capitolin. in Marco; c. 2. Summatibus, apud Spartian. in Hadriano c. 17. Proceribus, apud Tacit. l. 4. Annal. c. 63. Senatores nempe sunt, quos illis temporibus insigniri consuevisse notum. Vide Casaubon. et Salmas. ad loc. Capitolin. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.